

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 8: Versus 29
Vinciebatur catenis.Catenae et compedes, durae et graves sunt gentium leges, quibus, et in eorum republica cohibebantur peccata. His tamen legibus ruptis, ad ea scelera cupiditate ducebantur, quae vulgarem consuetudinem excedebant.